- SACCI
- I.SACCIcibicidae, Graecis ςάκκοι, item μάρςιπποι. Hesych. μάρςιπποι, γαςτρίμαγοι, ςάκκοι, Sunt homines gulosi, vi Phagones Flav. Vopisco in Aureliano, c. 50. vehementissime autem delectatus est Phagone; Polyphagi Suetonio in Neron. c. 37. etc. Vide supra Phago. At Saccibucces, apud Arnob. l. 3. Hos displosis naribus, illos resimis: nonnullos turgentibus malis aut buccarum cumulatione saccibucces: Graecis ἀςκόγναθοι, sunt qui buccas naturaliter tumidas ac inflatas habent. Tralatitie vero, scurrae sic dicti sunt et buffones, uti hodie Galli vocant, imo et Adamantius iam Martyrius, quod buccas inflarent in mimo alapis accipiendis, ut validius sonarent; aliter φυςίγναθοι. Item, inflati, iactanticuli et futiles, de quibus vide Salmas. ad Tertullian. de Pallio c. 4. et hîc passim, inprimis in vocibus Copriae, Scurrae, item Aretalogi etc.II.SACCIseu DE SACCO Fratres ac Sorores, in Communione Romana, vide supra in voce Saccati.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.